Fraternitas Sancti Pii X "novam" Missam affirmare debet
La Favillana -  2010-12-07 19:50:50

Fraternitas Sancti Pii X "novam" Missam affirmare debet

Fraternitas Sancti Pii X "novam" Missam affirmare debet Cappellanus honorarius Summi Pontificis, Guido Pozzo nomine, Secretarius Pontificiae Commissionis "Ecclesia Dei" Congregationis de Doctrina Fidei, qui competens est in omnibus, quae colloquia cum moris translaticii studiosis respiciunt, exposuit "causam Williamson" a quaestione accessionis inter Ecclesiam Catholicam et Fraternitatem Sancti Pii II separari debere. Dixit Pozzo a nobis interrogatus discrimina inter sectatores Lefebvrianos et Ecclesiam Catholicam non ad sententias politicas spectare, sed ad doctrinam et ius canonicum. ... Colloquia, inquit, cum Fraternitate Sancti Pii X secundo quoque mense utili fructuosoque habitu habuntur. Lefebvrianos de quadam traditione immobili minus cogitare, quam saepe putaretur. Quod vero ad quaestionem de liturgia attineret, eos laborare debere, ut Sanctam Missam secundum novos libros liturgicos affirmarent. "Quaestio praecipua, quae Fraternitas Sancti Pii X respondere debet, est, num forma ordinaria Ritus Romani a Summo Pontifice Paulo VI promulgata in se valida sit et legitima. Ad hoc quod attinet, nulla dubitatio nullaque haesitatio conceduntur. Responsum haud dubie affirmativum esse debet. Radio Vaticana Via Secretum meum mihi