Réginald - 2003-06-16 19:28:03
Re : Oui, mais...
Ecclesia de eucharistia n ° 16
Sacrificii salutaris efficacitas tum plene attingitur cum excipiendo corpore et sanguine Domini communicatur. Ex se enim ordinatur eucharisticum sacrificium ad intimam nostrum credentium coniunctionem cum Christo ipsam per communionem: Eum enim recipimus qui sese pro nobis obtulit, eius nempe corpus quod Ipse pro nobis in Cruce tradidit illiusque sanguinem qui "pro multis effunditur in remissionem peccatorum" (Mt 26, 28).